- PULLICENI
- PULLICENIapud Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 41. nam aviaria instituerat ———— hisque vehementer oblectabatur ----- et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui cos ex ovis et pullicenis ac pipionibus alerent: pulli sunt facsianorum, pavonum, perdicum, anatum et gallinarum. Unde Gallorum Poucins, de pullis gallinaceis. Pulli, pullici et pulliceni. Pullitras dixit Varro, in genere gallinaceo, et pullitras opponit vetulis gallinis, de R. R. l. 3. Et ea, quae subicias vetulis potius, quam pullitris. Sed et pullitros, dixerunt pullos equinos, qui recentioribus poledri. Ita certe scriptum in LL. Salicis. Pulletrus anniculus, in LL. Wisigothorum: unde Galli iterum pullitras vel pultras, eqvulas vocant. Uti vero gallinaceos et pavoninos pullos, pullicenes; sic palumbinos, pipiones vocat Lamprid. ib. Vide Salmas. Not. na eum et paulo supra, uti de astro, Gallis Pullicenaria dicto supra, voce Gallina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.